1 Sancti Spiritus adsit nobis gratia.
2 Quae corda mea sibi faciat habitaculum.
Expulsis inde cunctis vitiis spiritabilis.
3 Spiritus alme Illustrator hominum,
Horridas nostrae mentis purga tenebras,
4 Amator sancte sensatorum semper cogitatuum.
Infunde unctionem tuam clemens meis sensibus.
5 Tu purificator omnium flagitiorum Spiritus.
Purifica mei oculum interioris hominis.
6 Ut videri supremus genitor possit a nobis.
Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi.
7 Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta.
Apostolos confortasti uti trophaeum Christi per totum mundum veherent.
8 Quando machinam per verbum suum fecit Deus coeli, terrae, marium.
Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti Spiritus.
9 Tu animabus vivificandis aquas foecundas.
Tu aspirando das spiritales esse homines.
10 Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti Domine.
Idolatras ad cultum Dei revocas Magistrorum optime.
11 Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte Spiritus.
Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae Dei auribus.
12 Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti, instinctu amplectendo, Spiritus.
Ipse hodie Apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito seculis.
13 Hunc diem gloriosum fecisti.
14 Sancti Spiritus adsit nobis gratia.