Angelorum hominumque

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

General information

Office hymn for the Matins ad libitum for the feast of Michael the Archangel. Text by Petrus Abaelardus

Settings by composers

Anonymous (Gregorian chant)

Text and translations

Latin.png Latin text

1. Angelorum hominumque
factor et dispositor,
immo rerum quarumcumque
tam rector quam conditor,
id, quo vivit, quisque perdit
Tuæ laudis immemor.

2. Illi sursum, hi deorsum
iuges agant gratias,
cæli summa, terræ ima
laudes reddant consonas,
nullas laude fas sit esse
partes mundi vacuas.

3. Nullum tempus, nullus locus
creatoris omnium
laude vacet, cuius numquam
cessat beneficium,
malis quoque quibuscumque
finem servans optimum.

4. Quam felices supernorum
agminum exercitus,
quorum summum regem Deum
Sabaoth Te dicimus!
Pollet in his prœliator
Michaël magnificus.

5. Quo pugnante cum dracone
fit in cælo prœlium,
donec ille pulsus inde
casum ferat maximum,
atque Tibi persolvatur
gratiarum canticum:

6. Facta salus est et virtus,
regnum et potentia
Dei nostri, Patris Christi,
pulsa iam nequitia,
fratres nostros incessanter
accusare solita.

7. Quis ut Deus, tam virtute
protestans quam nomine,
hic bellator Dei fortis
et contritor satanæ,
intumentem calcans anguem
os transfigit cuspide.

8. Huius nobis bellatoris
opem postulantibus,
quos infestat incessanter
idem adversarius,
nostra, Deus, spes et salus,
non differri quæsumus.

9. Quo pro nobis dimicante
victus cedat zabulus
et cum suis hoc expulso
pravis satellitibus
mens quieta Tibi vacet
et exsultet spiritus.

10. Ex quo, per quem, in quo cuncta,
perpes Tibi gloria.
Cuius regnum sine fine
regna regit omnia.
Ad adventum cuncta Tuum
disponuntur sæcula. ℟ Amen.
Amen.

External websites: